- LACONICUM
- LACONICUMvestimenti genus, memoratum Plaut. Epid. Act. 2. Sc. 2. v. 50. ubi muliebris luxûs censuram senex agit.Cani quoque etiam ademptum ost nomen. EP. Qui? P. Vocant Laconicum.Nam cum aliqui canes Lacones et Laconici dicerentur, ea vox ad vestes transiit, quae Laconicae dictae, Octav. Ferrar. de Re Vest. Part. 1. l. 3. c. 20. Item sub. hypocaustum, Gr. Λακωνικὸν, Columellae dictum, quod eo Lacones praecipue uterentur. Prima balneatorum cella, in qua sicco calore sudorem provocabant: quam sudationem assam vocat Celsus. Anglice Astevv, hot-house or dr bain. Vide quoque supra Calidarium. Ex orbiculari fenestra istiusmodi fornicis Laconici, catenae appensus erat clypeus aereus, per cuius deductionem ac reductionem, nunc augebatur, nunc minuebatur, calor, uti docet Vitruv. In Laconico tamen Pisano, quod integrum adhuc e maximis thermis ad portam, quâ Lucam itur, spectatur et de quo Robortellus libellum edidit, non, ut in ceteris, orbicularis fenestra, in fornicis medio spectatur, sed multilatera et aliae multae circum quadrilaterae alterâ parte longiores, quas pendente e media clypeo speculari lapide aut velo, aliave materiâ, quae lucem transmittit, claudi consuevisse, ne vapor statim efflueret, credit Magius l. de Tintinnab. c. 3. ubi refutat eos. qui illud Mart. Apoph. l. 14. Epigr. 163. cuius epigraphe Tintinnabulum.Redde pilam; sonat es thermarum: ludere pergis?Virgine vis solâ lotus abire domum:de hoc clypeo explicant: contenditqueve intelligi hîc tintinnabulum thermarum, quod procul etiam audiri et pericipi poterat, ut non solum, qui pila exercerentur et in thermas convenissent, sed et qui a thermis longe abessent, counvocarentur lavatum Ex Cic. testimonio, qui in Tuscul. simulatque increpuisset, inquit, Romanos relictis Philosophis et Praeceptoribus unctum (nam qui lavissent, ungebantur) ire solitos. De Laconico poemate, quale illud circumfertur.Α῎γετ᾿ ὦ Σπάρπας ἔνοπλοι κοῦροι.Vide Scalig. poet. l. 2. c. 36. De Laconica purpura nobilissima Europae, Plin. l. 9. c. 36. et Casp. Barth. Ammadvers. ad Stat. Theb. l. 9. v. 690. etc.Ipse bis Oebalio saturatam murice pallam,Lucentesque auro tunicas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.